Gabaonitae vero audientes, quae fecerat Josue duabus urbibus, et quod ex mandato Domini nulli parceret, habitantium in terra promissionis, nec amicitias cum eis faceret, callide cogitaverunt inire foedus cum Israel, miseruntque nuntios, quasi de longinquo venientes, qui in argumentum longi itineris utres ferebant, et sotulares veteres, et pittaciis consutos, panesque in sistartiis eorum duri erant, et muscidi, et in frusta comminuti. Qui cum venissent in Galgalis dixerunt ad Israel. De terra longinqua venimus, quae est extra terram, quae sorte vobis debetur servi vestri sumus, inite nobiscum foedus. Credideruntque eis filii Israel, et os Domini non interrogaverunt. Initoque cum eis foedere, juraverunt eis Josue, et Eleazar, et omnes principes multitudinis. Post triduum vero cognovit Israel se circumventum esse a Gabaonitis, moventesque castra, venerunt, ut everterent civitates eorum, egressique sunt Gabaonitae obviam eis, et ait Josue: Quare imposuistis nobis. Qui dixerunt. Timuimus valde, et de consilio providimus animabus nostris, facite quod bonum vobis, et rectum videtur. Tunc acclamavit populus non esse standum juramento, quod per subreptionem factum erat, et praesertim cum Dominus inhibuisset talibus confoederari. Majores vero qui juraverant, pro religione jurisjurandi servanda et murmuri populi sedando, sic dispensaverunt, ut non haberent eos socios, sed servos aquarios, et lignarios, et dicti sunt Natinaei, qui scilicet ligna caederent, et aquas comportarent in usus altaris, in locum quem sibi Dominus elegisset. Quo facto rediit Israel in Galgalis.